CONGIARIUM

CONGIARIUM
CONGIARIUM
munus Principis, quô donabat populum. Vell. Paterculus de Tiberio Imperatore, l. 2. c. 129. Quoties populum Congiariis honoravit: Sicut donativô milites. Et quidem Tiberius Congiarium populo trecentos nummos viritim dedit: Caligula bis, trecentos sestertios: Nero quadringentos nummos Populo divisit etc. Ad hanc autem, ut et alias liberalitates, non admittebantur, nisi cives, aut saltem in tribum prius descripti: Unde appetente Congiarii die, plurimi patroni, servos manu mittebant, iisque tribum statim emebant, quô pactô illi ad civium haec commoda adrnittebantur, ac mox ad patronos suos omnia deferebant. Quam fraudem notat in Pompeiana divisione frumenti Dio, l. 49. in Congiarii ab Augusto propositi historia, Sueton. c. 42. et ante utrumque Dionys. Halicarn. l. 4. etc. Vide plura apud Suetonium eundem in Vitis praefatorum Principum, et ad eum Isaac. Casaubonum, qui inter alia, ad Congiarium accipiendum, quam ad frumentationes, maiorem hominum copiam, admissam fuisse, addit. Item quod Candidati per Divisores seu Sequestros, solebant distribuere, ad benignitatem suam demonstrandam et populum conciliandum, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 8. A' congio, genere mensurae: Inter munera enim prima fuit oleum vinumque, in quorum postea locum alia quoque, inprimis aurum argentumque successêre, manente semper Congiarii iam inolitâ voce. Fuit autem Congius Romanus, mensura liquidorum, octava pars amphorae et senos quaquavorsum habebat pollices Romanos, capiebatque sextarios Romanos sex ac pendebat libras Romanas novem, si oleô: decem, si vinô: tredecim et semis, si melle impleretur. Unde Cato, de R. R. c. 57. Mense quintô, sextô, septimô, et octavô, bibant servi indies sextarium unum, in menses congios quinque. Apud Plinium, l. 14. c. 22. de strenuis bibonibus legere est, qui Bicongii et Tricongii dicerentur; Ut de Ciceronis filio, qui binos congios simul haurire soleret, et de Novellio Totquato, qui spectante Tiberiô Imperatore unô impetu tres congios evacuâsset, Antou. Thysius in A. Gellii Noct. Atticar. l. 18. c. 1. Istiusmodi Congius, ex aurichalco, pedem Geometricum altus, Congii veteris exactissimam formam referens, asservatur in Musaeo Kircheriano Romae. Vas est antiquitate venerandum, in usu, principatu Vespasiani et Augusti fil. ut testatur Inscr. vasi inarata.
IMP. CAESARE
VESP. VI. COS.
F. CAES. AUG. F. IIII.
MENSURAE EXACTAE IN
CAPITOLIO
P. X.
Vide Georg. de Sepibus, in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo, p. 22. ut et de Congiario Anteambulonum apud Romanos Martiali memorato, l. 3. Epigr. 7. v. 2. infra in voce Quadrans.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Congiarĭum — (röm. Ant.), 1) Geschirr, das 1 Congius faßt; 2) Geschenk an Öl u. Wein, 1 Congius betragend; 3) Trinkgeld; 4) Geschenk, bes. von Kaisern od. Vornehmen an das Volk …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Congiarĭum — (lat., s. Congius), bei den Römern ein Geschenk von Öl und Wein, später auch von Salz, Fleisch, Kleidern, Geld, das Behörden, namentlich aber die Kaiser bei festlichen Gelegenheiten dem Volk machten. Vgl. Cocagna und Donativum …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • congiarium — index largess (generosity) Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Congiarium — Of Ancient Roman containers, a congiarium, or congiary, (Latin, from congius) was a vessel containing one congius, a measure of volume equal to six sextarii.[1] In the early times of the Roman Republic, the congius was the usual measure of oil or …   Wikipedia

  • Congiarium — Ein Congiarium (lat.: Spende, Geschenk, plural: Congiarien) war ursprünglich eine kaiserliche Getreidespende im alten Rom. Die Bezeichnung leitet sich von der Maßeinheit congius (3,20 Liter) ab und war anfänglich eine Natural und später eine… …   Deutsch Wikipedia

  • Congiarium — Congiaire Le congiaire (congiarium en latin) est à l’origine un don en nature, notamment d’huile, ou de vin, donné au peuple de Rome par les magistrats. Sous l’Empire, il devient plus souvent un don en argent, à l’occasion de grandes victoires,… …   Wikipédia en Français

  • Congiarium — Con|gi|a|ri|um [k...] das; s, ...ien [...i̯ən] <aus lat. congiarium »Spende, Geschenk«> im alten Rom von den Kaisern dem Volk gespendetes Geldgeschenk, urspr. in Naturalien in Höhe eines ↑Congius (z. B. Öl od. Wein) …   Das große Fremdwörterbuch

  • CONGIAR — congiarium …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Kaiser Nero — Nero Münchner Glyptothek Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus (* 15. Dezember 37 n. Chr. in Antium, heute Anzio; † 9. Juni 68 n. Chr. bei Rom) war von 54 bis 68 Kaiser des Römischen Reiches …   Deutsch Wikipedia

  • Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus — Nero Münchner Glyptothek Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus (* 15. Dezember 37 n. Chr. in Antium, heute Anzio; † 9. Juni 68 n. Chr. bei Rom) war von 54 bis 68 Kaiser des Römischen Reiches …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”